- MULTIMAMMIA
- MULTIMAMMIAcognomenn. Dianae, apud Hieronymum Proeom. epist. ad Ephes. Dianam colentes non hanc venatricem, quae arcum tenet, atque succincta est, sed illam multimammiam, quam Graci πολύμαςτον vocant, ut scilicet ex ipsa quoque effigie mentiretur, omnium eam bestiarum et viventium esse nutricem. Et Minucium Fel. Diana---Ephesia mammis multis et uberibus exstructa. Qualis etiam in nummis antiquis conspicitur, ubi sunt exstructa seu disposita ubera et mammae, tamquam caementa et lapides in modum columnae Dianâ sive Cerere mammis et pectore tenus super impositâ. Nempe Diana et Ceres idem Numen, quarum haec proin mammosa Lucretio l. 4. v. 1161. Isis item, cuius et corpus continuatis uberibus densari, Macrob. l. 3. Saturn. tradit. Sane Diana virgo quidem, invocata tamen parturientibus, et Horatio in Carm. Saecul. v. 14. tunc Ilithyia et Genitalis, quod matres parturientes tueatur et in educandis fetibus iuveti indidem Α῎μνιας quoque cognominata, a membrana, cuifetus involvitur, ἄμνιον Empedocli dictâ, ut scribit Ruffus Ephes. de Partibus Hom. c. 37. Vide Io. a Wower et Nic. Rigaltium ad Minucium Fel. supra. Isis et infra Trivia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.